ARLT

The Association for Latin Teaching

respice prospice

1. GAUDEAMUS         Music

 

gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus, (bis)

post iucundam iuventutem,

post molestam senectutem

nos habebit humus  (bis)


 ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?  (bis)

 vadite ad superos,

 transite ad inferos

 ubi iam fuere!  (bis)


 vita nostra brevis est, brevi finietur;  (bis)

 venit mors velociter,

 rapit nos atrociter

 nemini parcetur.  (bis)


2. ROME'S BURNING  (W.H.D.Rouse)  [London's burning - 4 part round]         Music


1.

urbis ardent tecta Romae;

 ferte fontes! ferte rivos!

 en flammas!  en flammas!

 tecta Romae dant ruinas.


2.

 imperatorem Neronem

 in Palatino sedentem

 aspectas, aspectas?

 en!  Nero qui dulce cantat.

 

3.

christianos ad leones,

machinatores malorum,

festina!  festina!

et feris da mox saginam!


3. PACK UP YOUR TROUBLES   (W.H.D.Rouse)     Music


absconde mala intra sarcinam,

et subride!

dum escam habeas quam mastices,

recte sic!  ride!

quid prodest maerer'?  id

non facimus flocci:

absconditis mala in sarcina,

ridens prodi


4. PLEASE TO GIVE US A HOLIDAY (WHD Rouse)   Music        [White sand and grey sand] 3 part round.

                     

1.

ludi magister,

quantos labores

nobis dedisti!

2.

nemp' innocens tu

imberbis infans

numquam fuisti.

3.

odi magistros,

odi libellos

pensumque longum.

4.

nam feriarum

tempus videtur

dulc' et decorum.

5.

sol iam vocat nos,

caelum serenum,

rivi fluentes.

6.

sit nare nobis,

unco sit hamo

captare pisces!

7.

aut sit perita

pulsare planta

follem volantem!

8.

aut pol pilam sit

iactare longo

clava saligna!

9.

indulgeamus

nobismet ipsis

quidquid volemus!

10.

cum vesperascet

sit cena praesto

laetiqu' edamus!

11.

tum dormiamus  

somno sepulti

dulci, profundo!


Responsum magistri / magistrae


1.

grex improborum,

numquam quieti,

numquam silentes,

2.

it' in malam rem!

ne vapuletis,

it' in malam rem!


 

5. ROSE, ROSE (WHD Rouse)    Music          4 part round  


florum gemmis ubi rubor inerit?

en!  rosa rubra fit confidenti.


 6. THE OWL  (WHD Rouse) 2 part round    Music


ex ulmo iam labenti

bubonem audimus

et valle de longinqua

respondet cuculus

cuccu!


7.  AULD LANG SYNE  Music


aetate consuetudines

firmantur antiquae

oblivionem spernimus

nos turb' amicorum.

potemus ergo poculum,

iungemus et palmas!

felixque faustumqu' omen hae

saltationes sint

  

8       TARENTINA  (G.M.Lyne)     [Clementine] Music

     

prope quondam ad fodinam Tarentinus in casa

auri fossor habitabat fodiens cum filia.

Chorus :

bella, bella, Tarentina, meum mel et corculum

in aeternum nunc amissa me fecisti miserum


illa mane compellebat anates ad aquulam.

olim lapsa ruit praeceps in paludem mediam.

Chorus :

bella, bella, Tarentina, meum mel et corculum

in aeternum nunc amissa me fecisti miserum


labra rubra super aquam flabant bullas bellulas;

eheu!  nare nesciebam:  Tarentina, valeas!

Chorus :

bella, bella, Tarentina, meum mel et corculum

in aeternum nunc amissa me fecisti miserum


desiderium puellae quantum cepit me meae!

sed sororem eius nuper osculatus sum - babae!

Chorus :

bella, bella, Tarentina, meum mel et corculum

in aeternum nunc amissa me fecisti miserum

 

9    DAISY  DAISY        Music   


Aster, Aster, mihi responsum da.

compos mentis vix amoris causa

humiliter nos geremus

nullum currum habemus

sed tu dulcis videberis

bicycla duobus facta


10. LULLABY  (WHD Rouse) Music

 

lalla, lalla, dormias.

manet hoc ecce leve cubile:

dormias, ocelle mi.

 

flosculos profudero:

rosa rubere breve videtur

usque quaqu' ego maneo

 

sum precata tibi deos

lacrima ne qua madida tingat

or' amata pueruli.

 

lalla, lalla, mel meum:

quid ita dulce, quid ita suave,

lalla, lalla, corculum

 

11.TRES MURES  (A. Eustance)?   [Three Blind Mice]   Music        (WHD Rouse)?


tres mures! tres mures!

caeci currunt! caeci currunt!

sequuntur agricolae uxorem

quae caudas secuit cultro.   rem

quis vidit magis mirabilem

quam hos mures?!


12.  CARMEN CIRCENSE   (T.W.Melluish) Music   [Jingle bells]


1.

consulis manu

mappa decidit,

acer cum curru

equus exsilit.

pone nos sonant

carcerum valvae,

quam Circenses delectant!

quam gaudent aurigae!

Chorus (bis):

tinniunt, tinniunt  

usque phalerae;

quam libenter audiunt

in cursu aurigae!

2.

illic meta stat;

flecte quadrigas!

qui non evitat

frangit is rotas;

concurrunt equi,

it caelo fragor;

ruunt currus commixti.

ubique fit cruor.

 Chorus (bis):

3.

dum in verbera

pronus pendeo,

clamitat fera

nostra factio.

cingor laureis;

laetor principem

nostris de victoriis

magnam fecisse rem.

Chorus (bis):

4.

primus semper sim!

nil praetereat!

quis sic habet vim?

quis sic agitat?

sit Russato mors!

tremet Venetus!

fisco tamen favet fors

cum vincit Prasinus.

Chorus (bis):


13. AMAZING GRACE  (T.W.Melluish) Music


o mira dulcis Gratia,

scelestum me servans,

nunc, caecus olim, video;

salvus, olim errans.


haec me timorem docuit:

sed vetat vereri;

quam pretiosa visa est,


ut primum credidi!


per mala, per illecebras

et per periculum

me tuto duxit Gratia,

et ducet me domum.


illic, ut caelo fulgens sol

immensum per aevum

cantatas, laudes Domini

rursus canturus sum.


14. CARMEN HIPPOPOTAMI  (Rouse) [Mud, Mud, Glorious Mud.]    Music


olim hippopotamus dicebat secum

prope flumen dum solus sedet:

audax tu, qui tot amas;  lasciviendum

tibi cert' est, dum luna lucet.

nam summo in colle comebat comas

venusta hippopotama,

- hic hippopotamus non est 'ignoramus'

sed cantat haec voce clara

limo mirifico

laetificabimur tu et ego

in rivis vagemur

lacu lavemur

ambo volutemur in miro limo.


pulchra hippopotama relicta sede

pedetemptim ac caute rogans,

quaesivit  "dic:  quot, amabo, tali voce

fefellisti per noctes cantans?"

sed matris egebat, heu, consilio;

vicerunt amici preces.

amatus, amata coniungunt, en, fata

coniungunt et blandas voces

limo mirifico

laetificabimur tu et ego

in rivis vagemur

lacu lavemur

ambo volutemur in miro limo.

plures hippopotami, audito cantu

prope rivi collecti ripas,

mirabantur quot amici hoc sonitu

tenebrosas turbarent umbras.

tunc omnes in flumen insultant simul

explosa ex rivo unda:

confracti sunt rami dum hippopotami

conclamant haec voce summa

 limo mirifico  

laetificabimur tu et ego

in rivis vagemur

lacu lavemur

omnes volutemur in miro limo.


15. MACDONALDO EST FUNDUS  (T.W.Melluish) Music


1. Macdonaldo est fundus

euge, euge, o!

et in hoc fundo sunt boves

euge, euge, o!

modo huc "moo moo",  mod'  illuc "moo moo"

ecce "moo", ecce "moo", et ubique "moo moo"

Macdonaldo est fundus

euge, euge, o!


2. oves........."baa baa"

3. porci........"oink oink"

4. equi........."neigh neigh"

etc


16.   BAIIS LITORALIBUS ADESSE!  (T.W.Melluish)   Music   [I do like to be beside the seaside]

             

Baiis litoralibus adesse!

Baiis si adesse liceat!

tum porticibus libenter ambulem

ubi symphoniacus facit

bom-bom-bom!

Baiis litoralibus adesse!

vix prae gaudio mi temperem

neque solae sint Baiae

sunt et multae aliae

praeter Baias quas amem.


17. CARMEN VAGABUNDUM  (T.W.Melluish) Music   [Waltzing Matilda]


1. tendit in fusis amnis erro lacubus

grato sub tegmine myrteti,

cecinitque tuens dum fervet igne caccabus

"quis comes ambiclitella mihi?"

Chorus:

ambiclitella, ambiclitella,

tu comes ambiclitella mihi

cecinitque tuens

dum fervet igne caccabus

"tu comes ambiclitella mihi"


2. venit ovicula - vult sorbitiunculam,

corripit erro, exsultans vi,

et in peram ut condit, canit cantiunculam:

"tu comes ambiclitella mihi?

Chorus:

ambiclitella, ambiclitella,

tu comes ambiclitella mihi

et in peram ut condit,

canit cantiunculam:

"tu comes ambiclitella mihi"


3. venit colonus, equitans agricola;

hunc comitantur tres viri.

"cuius in pera latet haec ovicula?"

tu comes ambiclitella mihi!"

Chorus:

ambiclitella, ambiclitella,

tu comes ambiclitella mihi

"cuius in pera

latet haec ovicula?"

"tu comes ambiclitella mihi!"


4. praeceps sed erro ruit in voraginem,

se boat vivum nolle capi.

lacubusque canentem audias imaginem:

"tu comes ambiclitella mihi"

Chorus:

ambiclitella, ambiclitella,

quis comes ambiclitella mihi?

lacubusque canentem

audias imaginem:

"quis comes ambiclitella mihi?"



18. CARMEN AMATORUM   (T.W.Melluish) Music          [There is a tavern in the town]


1. Subura cauponam habet - nam habet,

amans qua noster desidet   - desidet,

ut risu vinum ebibat,

dum me non assis aestimat  -aestimat.

Chorus :

Vale tu, vale, Subura,

ne te vexem moritura,

namque fato fit amantium discessio.

valete, coetus comitum, comitum,

vobiscum non mansura sum,   -sura sum;

cyparisso figam has fides,

vortantque tibi bene res    -bene res


2. me permutavit Nigrina - Nigrina;

ardebant nocte nundina -nundina.

iamque hoc mi priscum corculum

Nigrinam capit ad sinum - ad sinum.

Chorus :


3. altum latumque fac scrobem   -fac scrobem,

ad caput marmor et pedem   -et pedem,

et turturillam pectori,

amoris signum perditi   -perditi

Chorus :


19.  CARMEN VENATICUM  (T.W.Melluish)  Music          [John Peel]

     

1. nostin' Peliam chlamydos specie?

nostin' Peliam surgente die?

nostin' Peliam cum abest longe

canit ut canibus bene mane?

Chorus :

taratantara me pepulit lecto

latransque canis duce saep' illo;

Peliae strepitu vigilet Pluto,

vel aper latitans bene mane.


2. Peliam novi, Baliumqu' etiam

Labron, Hylatora, Harpyiam.

retegunt, repetunt, cernuntque feram;

ea visa perit bene mane.

Chorus :

3. iam propinimus ex animo Peliae:

valeat! sitiant sine craterae!

sequar hunc socius sudi, pluviae,

modo vener ego bene mane!

Chorus :

4. nostin' Peliam clamydos specie?

Salaramna domus fuit antique.

sed iam procul est, O abest longe!

tacet en ea vox bene mane

Chorus :


20. CARMEN PISCARIUM  (T.W.Melluish)   Music   [Cockles and Mussels]


1. quam urbis sunt bellae

Eblanae puellae!

hic primum accurri Malonae Molli;

viarum per strata

angusta vel lata

plostellum agebat clamore tali:

Chorus: o mytilos vendo

et conchas edendo,

recentes, viventes,

sapore suavi.

2. hanc noli mirari,

re fungi piscari,

nam sic fuit pater, sic mater ei;

et agebat plostellum

ambo per macellum

testarum praecone clamore tali:

Chorus:

 3. est mortua febri

fatali, funebri,

quae res dedit finem Malonae Molli;

sed agit nunc mostellum

per vias plostellum

conchylia cantu vendens flebili.

Chorus:

 

21.    CONVIVIUM COLLEGIALE  (Ivar Engel-Jensen)  music


        sursum in ramo corvus

 sim sane sis sit simus et sitis et sint

        sursum in ramo corvus

        est


        venit venator foedus

 foedus et foeda et foedum sunt genera haec

        venit venator foedus

 tum


        occidit corvum miserum

 semel iam occidit corvo brevissima lux

        occidit corvum miserum

 heus!


        corvo advenit misero

        triste et tristius atque tristissima est

        corvo advenit misero

 mors


22.  MASTER OF THE QUEEN'S NAVY   (T.W.Melluish)  (HMS Pinafore) Music


1. versabar iuvenis ego

procuratoris in domo;

verrebam muros et solum,

osti poliebam capulum,

poliebam plane capulum -

et nunc praefectus classis sum.

Chorus: osti capulum poliebat, et

praefectus classis nunc floret.

2. iuvabam meum dominum,

factusque scriba sum demum;

scribebam semper, et meus

impiger erat calamus:

tum tractabam semper calamum,

et nunc praefectus classis sum.

Chorus: suum calamum tractabat et

praefectus classis nunc floret.

3. sed me beatum denique

coactorem creavere;

et debita ego sedulus

exigebam debitoribus;

exigebam semper debitum,

et nunc praefectus classis sum.

Chorus: debitum semper exegit, et

praefectus classis nunc floret.

4. crescebam faciebamque rem,

tribunus factus ad finem,

dicebam coram populo

fatuitates in foro;

delectabamque sic populum

et nunc praefectus classis sum.

Chorus: delectabat ita populum, et

praefectus classis nunc floret.

5. nunc age, amice, si cupis

fieri dominus maris,

monente me, mane domi,

mane semper procul a mari;

numquam conspexi ego fluctum,

sed nunc praefectus classis sum.

Chorus: fluctum numquam conspexit, et

praefectus classis nunc floret.



23.   MI BONE  - (T.W.Melluish) Music          [My Bonnie Lies over the Ocean]


1. mi Bone, es trans Oceanum,

mi Bone, es supra mare.

di reddant te salvum et sanum:

reducant, mi Bone, ad me!

Chorus: ducant, te ducant,

reducant mi Bone, ad me, ad me!

ducant, te ducant,

reducant mi Bone, ad me!


2. hesterna dum nocte quiesco,

me post quam ad lectum tuli,

visos in sopore timesco

Boni quasi Manes mei.

Chorus:


24.  RUFUS      (T.W.Melluish) Music          [Rudolph the Red-nosed Reindeer]


1. Rufe, nasute cerve,

nasus tuus ruber stat.

immo, si vera dicam,

nasus tuus conflagrat.


omnes ad unum cervi

eum risu lacerant.

misero Rufo numquam

lascivire secum dant.


nebuloso vesperi

venit Iuppiter:

"Rufe, nitido vultu,

nonne Iovem trahes tu?'


illum nunc amant omnes.

audi quam clamaverint;

"Rufe, nasute cerve,

omnes te meminerint!"


25.      A POLICEMAN'S LOT  (T.W.Melluish) Music

 

1. ubi fraudibus fraudator abrogatis - abrogatis

secum meditatur nil nefarii     -farii

innocentis erit capax voluptatis   -voluptatis

sicut ego, sicut tu et ceteri -ceteri.

aequam mentem non est cuilibet servare -bet servare

quando transigendum est negotium  -gotium

visne hoc et illud bene compensare? -compensare?

haud est grata vita capitalium

O ---------

quando transigendum est negotium -gotium

haud est grata vita capitalium -talium

quando desinit dolosus fur furari, -fur furari,

et a caedibus sicarius vacat, -us vacat,

ecce rivuli sussurros auscultari, -auscultari,

et agrestis aedis hymnos adamat; -adamat;

ut in matrem caupo satis insultavit -insultavit

in aprico sole carpit otium -otium

si quis hoc et illud bene compensavit -compensavit

haud est grata vita capitalium

O ---------

quando transigendum est negotium -gotium

haud est grata vita capitalium -talium



26.   LAUDES LAETITIAE  (Jonathan Powell)  Music   [Beethoven: Ode to Joy]


1. te Laetitiam laudamus,

genitam Elysio,

te ardentes adoramus

tuo in sacrario.

quos vis separavit moris

tu coniungis iterum

tu scintillam das amoris,

vera lux caelestium!


2. animantes omnes alis

tuo sancto numine,

bonis omnibus et malis

aequo nites lumine.

vina nobis a te dantur

nos donasti osculis,

et amicis qui probantur

mortis in periculis.


3. quisquis in vita cognovit

veram amicitiam,

ille suam inter nostram

misceat laetitiam.

procul sitis, quibus cordi

mala sit seditio:

nunc fraterno totus mundus

coniungatur osculo


27.   ILKLEY MOOR  (Jonathan Powell)  Music


1. ub' eras ex quo te vidi?

in montibus omisso pilleo

ub' eras ex quo te vidi (bis)

Chorus: omisso pilleo, omisso pilleo, omisso pilleo.

2. cum Galatea fueras

in montibus omisso pilleo etc


3. tu morieris frigore,

in montibus omisso pilleo etc


4. sepeliendus tunc eris,

 in montibus omisso pilleo etc


5. vermiculi te comedent

in montibus omisso pilleo etc


6. pascentur aves vermibus,

in montibus omisso pilleo etc


7. nosque pascemur avibus,

in montibus omisso pilleo etc


8. te ergo pasti erimus,

 in montibus omisso pilleo etc


9. ex quo licet praecipere,

in montibus omisso pilleo etc


10. eas operto capite,

in montibus omisso pilleo etc


28.     SANCTA LUCIA (Jonathan Powell) Music


1. in mari lucidumst

astrum argenti,

undae sunt placidae,

prosperi venti.

huc ad naviculam!

certa est via,

Sancta Lucia! Sancta Lucia!


2. cum nobis Zephyrus

spiret tam suave,

o quam iucundum est

stare in nave!

omnes conscendite,

nos manet via -

Sancta Lucia! Sancta Lucia!



29.   ME CIRCUMDAT CUPIDO  (Hilary Walters)  [Love is all Around]  Music copyright but is passim on on youtube.]


in digitis ist' inest, in tener' ungui,

me circumdat Cupido flamma vetere.

in auris id est scriptum ubicumqu' eo;

si vere tu me amas ostendito.

Chorus:

scis me te semper amaturam;

immotum stat fixumque.

non est terminus post aut ante quem;

confide mihi; fidelis ero.

in lecto carum caput nunc tuum video.

tuorum promissorum semper memor sum.

dexteris quondam datis matrimonio,

te prope me iam fore semper cupio


30.    BLOWING IN THE WIND  (Hilary Walters)  (Music copyright but can be found passim on youtube)

 

1. quot per vias est eundum viro

priusqu' hunc appellent virum?

quot per undas volandum'st volucri

priusqu' in harena cubet?

quot per annos sunt iacienda pila

priusquam vetetur iaci?

respons', o amic', in vent' et rapida

inscriber' oportet aqua.


2. quot per annos est spectandum viro

priusquam videre possit?

dic, quot aures possidere debet

priusquam lugentes cernat?

quot gentibus moriendum dum sci-

 -amus plures gentes mortuas?

respons', o amic', in vent' et rapida

inscriber' oportet aqua.


3. quot per annos superstat durus mons

priusqu' in fluctus solvatur?

quot per annos superest illa gens

priusquam manu mittatur?

dic, quotiens aciem vertit hic

negatque se conspicari?  

respons', o amic', in vent' et rapida

inscriber' oportet aqua.


31.   YMCA  (Hilary Walters)          (Music copyright but can be found here)


1. puer:  desperare noli - heus

surge:  nec sedere humi -aio

quia:  nuper huc venisti

non te_oportet esse maestum.

puer:  locus est quo pergas -aio

opi-: bus si tu careas - si man-

ebis: ibi, invenies

delectationes multas.

(Chorus) placet manere  en sussitio  (bis)

ibi omnia delectant iuvenes

comitesque tu cognosces.

placet manere  en sussitiw  (bis)

te lavare potes, cenabisque bene

facies quodcumque tu vis.

2. puer:  modo mihi audi - aio

puer: ecquid vis fieri - aio

vera:  fient tunc somnia

sed oportet scir(e) hoc unum:

puer:  solus vero eris - aio

modis:  ne gestas superbis! - age

i nunc:  eiV to sussition

scio eos adiuturos

Chorus:

3. olim:  aliter non eram - obortis

sinum:  lacrimis implebam - sensi

vitam:  non cur(ae) esse cuiquam

nemo est quin sit defessus.

tunc ap-: propinquavit quidam -

vade: mecum nunc per viam- locus

est nom-: ine sussition

demonstrabunt tibi viam.

Chorus:


32. ACTIUM (Hilary Walters) [Waterloo]         (Music copyright but can be found  here)


babae! ad Actium Antonius en effugit,

vere!  sic ego quoque fato destinatus obii.

hoc volumen historiae

identidem iteratum'st.

Chorus: Actium - debellavisti me fortiter.

Actium - semper t' amabo per saecula.

Actium - nulla occasio fugae mi.

Actium - tecum mansuro fataliter.

Actium - tandem ad Actium adveni.

babae!  resistere temptabam tibi frustra

vere! quid faciam? sub iugo mi eundem erit nunc.      

mihi recusandum non est

me puto victorem victus

Chorus:


33. DELILAH   (Hilary Walters)     (Music copyright but can be found on youtube)


lucernam vidi noctu fenestram praeteriens

umbras incertas flagrant' in delicto vidi.

meam puellam

perfidam spectavi accensus amens furiis.

delecta Delilah,

quam ob rem Delilah!

sensi illam non prodesse mihi,

captivus nulloque modo liberandus eram.


mane in angiportu prima luc' exspectabam,

illo profecto pulsavi fores  - exiit.

ista cachinnat,

sed sica est mihi nec plura renidet illa

delecta Delilah,

quam ob rem Delilah!

itaque priusquam veniunt fores fracturi,

ignosce Delilah, non plura ferre potui.


34.   DULCE DOMUM [Home Sweet Home] Music


1. per gaudias, per regias

etsi semper erro,

quamvis sit misella,

nil dulcius domo.

virtus quaedam divina

per cuncta funditur,

quam cum ubique quaeras,

nusquam reperitur.

Chorus:

laus domicilio!

nil dulcius, nil suavius,

nil carius domo


2. exsul apparatum

omnem despicio;

ad pauperem casam

libentius ibo,

avesque, quae vocatae

advolabant mihi;

ac tranquillitatem -

solamen animi

Chorus:


35. OCE COCE (N.J.E.Dunn) Music


1 inducite *pedem, reducite pedem,

inducit' iterum et circum agita;

facit' Oce Coce circum ambulans

ad Saturnalia.

Chorus:  en, ecce Oce Coce;

cantate clara voce;

en, ecce Oce Coce;

non est difficile

*2 bracchium  *3 digitum  *4 caput  *5 aurem  *6 crus   *7 corpus


36.  TESTUDINIS CARMEN ANTIQUAE   (G.M.Lyne) Music   [John Brown's Body]


1. quondam nemo habitabat in terris  (ter)

et amabat nemo me.

Chorus :

pater, frater est testudo.

soror, mater est testudo,

ego, ego sum testudo,

atque hoc superbio

 2. tum descendit elephantus in terras   (ter)

elephantum non amo

Chorus

3. mox e nububus asella decidit   (ter)

illa me ridens sprevit.

Chorus

4. ad me tandem vacca venit miserum   (ter)

 mihi solum insedit

Chorus

5. me detrudit elephantus pedibus,

calcat porcus et asella deridet;

insidet vacca;  nemo, nemo me amat

miserum, miserum, miserum.

Chorus

6. tandem maestus ego solus perii.   (ter)

perii quod solus eram,.

Chorus

7. tum me mortuum in litore videt,

tum manibus me tollit miserens,

tangit Apollo meum corpus aridum -

somitum audit dulcem.

Chorus

8. en qui vivus sum amatus a nullo   (ter)

deus mulcet mortuum.

Chorus


37.   Leontopodium (Edelweiss)(Hilary Walters)      (Music copyright, but can be found passim on youtube)


Leontopodium

Mane tu me salutas.

Parvulum, niveum,

Ut me viso laetaris.


Nivis flos, floreas, vigeas,

Semper in aeternum.

Leontopodium,

Patriam mi faveas.



38.   The Frog Music  Translated from Danish by Jonathan Powell


In limo parva ranula

Coax, coax, coax,

Circumsaltabat placida.

Coax, coax, coax,

Sed audi quid accederit:

Coax, coax, coax,

Ciconia supervenit.

Coax, coax, coax,

"O rana, iam captabo te."

Coax, coax, coax.

"Edaces pulli manent me;

Sit pax, sit pax, sit pax!"



39.  My love is like a red red rose      Music


 Ruberrimus ut splendet flos eruptus Iunio

 est dulcis mi amor, melos quod arte cantabo.

 es quantae pulchritudinis, amores tantos sum

 passurus donec senex bis dum mare fit siccum.



40.  Carmen Potorium  (Come Landlord)  Tune: Traditional   Words. T.W. Melluish


1.

Syrsica, fer mi caecubum,

cratera tu corona.

Deprome cella, sis, cadum

si comis es caupona.

Chorus:

Noctem hanc O cele-celebra!

Noctem hanc O cele-celebra!

Noctem hanc O cele-celebra!

Vacabit cras lagona

2.

Cui placet aqua frigida

is pallet ut persona

aretque sicut folia

quis sternitur Dodona.

Chorus:

Noctem hanc  etc

3.

Sed si cui placet uvae ius,

amatque Bacchi dona

hic vivit beatissimus,

hunc puta Salomona

Chorus:

Noctem hanc  etc

4.

Cui nimia sunt pocula,

huic longior fit zona;

sed aestas nonagesima

vix hunc videt et nona.

Chorus:

Noctem hanc  etc

5.

Qui osculatus virginem

curat sciat matrona,

huic libens labra desecem

ne rursus huic sint prona.

Chorus:

Noctem hanc  etc

6.

Iam floreat vindemia

et vilis sit annona!

Ingere nova pocula,

O cara mi caupona!

Chorus:

Noctem hanc  etc


41  Magus Mirabilis  (Follow the Yellow Brick Road)



Tramitem luteum

Atque latericium,

Sequere, sequere, sequere, sequere

Tramitem luteum,

Iridem trans rivolum

Et Scipionis somnium

Sequere, sequere, sequere, sequere

Tramitem luteum.


Eamus visum magum,

O magum mirabilem!

Magorum hic magicissimum est

Quos umquam noscerem.

Si quisquam magicus exstitit,

Non dubito quin hic ille sit,

Ob res, ob res, ob res, ob res, ob res

Quas faciat ille mirabiles.

Eamus visum magum

Magnificentissem!

42  Let it Go (Frozen - shortened version) - listen


vides ut alta stet nive candidum

nullo vestigio

in regno solitudinis

regina videor.

stridunt procellae sicut tempestas intus

non continenda quamquam conabar.

ne intrent, ne videant

bene te gere semper ut decet.

cela sensus ne cognoscant

sed nunc sciunt.

abeat, abeat

coercere non possum

abeat, abeat

tergo verso claude portam!

non piget

quod hi dicant

fremat tempestas,

me porro frigus numquam vexabat



The snow glows white on the mountain tonight
Not a footprint to be seen
A kingdom of isolation,
And it looks like I'm the queen.
The wind is howling like this swirling storm inside
Couldn't keep it in, heaven knows I tried!
Don't let them in, don't let them see
Be the good girl you always have to be
Conceal, don't feel, don't let them know
Well, now they know!
Let it go, let it go
Can't hold it back anymore
Let it go, let it go
Turn away and slam the door!
I don't care
What they're going to say
Let the storm rage on,
The cold never bothered me anyway!

The ARLT Song Book