ARLT

The Association for Latin Teaching

respice prospice

ARLT Latin Reading Competition

 2017 - results

Junior Text


Cambridge Latin Course Stage 19 p123 ‘venatio’ Part II lines 7-21

(‘tum Aethiopes ... vulneratus est.’)

http://cscp.cambridge.org/4eINT/expall2/expnew.html?fn=ets2uk31&mn=406252

Adjudicators

John Hazel,  Hilary Walters

 Intermediate and Senior text


Virgil Aeneid 1 187-209

cōnstitit hīc, arcumque manū celerēsque sagittās

corripuit, fīdus quae tēla gerēbat Achātēs;

ductōrēsque ipsōs prīmum, capita alta ferentēs

cornibus arboreīs, sternit, tum vulgus, et omnem                 190

miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam;

nec prius absistit, quam septem ingentia victor

corpora fundat humī, et numerum cum nāvibus aequet.

hinc portum petit, et sociōs partītur in omnēs.

vīna bonus quae deinde cadīs onerārat Acestēs                    195

lītore Trīnacriō dederatque abeuntibus hērōs,

dīvidit, et dictīs maerentia pectora mulcet:

‘ō sociī (neque enim īgnārī sumus ante malōrum)

ō passī graviōra, dabit deus hīs quoque fīnem.

vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs                      200

accēstis scopulōs, vōs et Cyclōpea saxa

expertī: revocāte animōs, maestumque timōrem

mittite: forsan et haec ōlim meminisse iuvābit.

per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum

tendimus in Latium; sēdēs ubi fāta quiētās                           205

ostendunt; illīc fās rēgna resurgere Troiae.

dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs.’

tālia vōce refert, cūrīsque ingentibus aeger

spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem.

 RESULTS

2010

2011

2012

2013

2014

2015

2016

2017