ARLT

The Association for Latin Teaching

respice prospice

The Annunciation

(St Luke's gospel, chapter 1)


in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David; et nomen virginis Maria.

et ingressus angelus ad eam dixit:

"have gratia plena! Dominus tecum! benedicta tu in mulieribus."

quae cum vidisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

et ait angelus ei:

"ne timeas, Maria. invenisti enim gratiam apud Deum. ecce! concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius; et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis."

dixit autem Maria ad angelum:

"quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco?"

et respondens angelus dixit ei:

"Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei. et ecce! Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senecta sua; et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis. quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum."

dixit autem Maria:

"ecce ancilla Domini! fiat mihi secundum verbum tuum."

et discessit ab illa angelus.


The Nativity

(St Luke's gospel, chapter 2)


factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino.

et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.

ascendit autem et Ioseph a Galilaea, de civitate Nazareth, in Iudaeam, civitatem David quae vocatur Bethleem (eo quod esset de domo et familia David) ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate.

factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio.


The Shepherds

(St Luke's gospel, chapter 2)


et pastores erant in regione eadem, vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

et ecce! angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.

et dixit illis angelus:

"nolite timere! ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio."

et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis, laudantium Deum et dicentium:

"gloria in altissimis Deo

et in terra pax in hominibus bonae voluntatis."

et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem:

"transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis."

et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph, et infantem positum in praesepio. videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.

et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.

et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.


St. John explains the Incarnation

St John's gospel chapter 1


in principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum.

hoc erat in principio apud Deum.

omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. in ipso vita erat et vita erat lux hominum. et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt.

fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes. hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum.

in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. in propria venit, et sui eum non receperunt. quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri - his qui credunt in nomine eius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius - gloriam quasi unigeniti a Patre - plenum gratiae et veritatis.


Isaiah looks forward to the coming of Christ

Isaiah chapter 40.


"consolamini! consolamini, populus meus," dicit Deus vester.

"loquimini ad cor Hierusalem, et avocate eam; quoniam conpleta est malitia eius; dimissa est iniquitas illius. suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis."

vox clamantis in deserto:

"parate viam Domini! rectas facite in solitudine semitas Dei nostri! omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter. quod os Domini locutum est."


Isaiah chapter 9


populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.

parvulus enim natus est nobis. filius datus est nobis. et factus est principatus super umerum eius, et vocabitur nomen eius 'Admirabilis', 'consiliarius', 'Deus fortis', 'Pater futuri saeculi', 'Princeps pacis'.

multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis, super solium David, et super regnum eius, ut confirmet illud, et corroboret, in iudicio et iustitia amodo, et usque in sempiternum.

zelus Domini exercituum faciet hoc.


Virgil: Eclogue 4

The 'Messianic Eclogue.'


Sicelides Musae, paullo majora canamus.

Non omnis arbusta juvant, humilesque myricae.

Si canimus sylvas, sylvae sint Consule dignae.

Ultima Cumaei venit jam carminis aetas:

Magnus ab integro seclorum nascitur ordo.

Jam redit et Virgo: redeunt Saturnia regna:

Jam nova progenies coelo demittitur alto.

Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum

Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,

Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.

Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,

Pollio: et incipient magni procedere menses.

Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri

Irrita perpetua solvent formidine terras.

Ille deum vitam accipiet, divisque videbit

Permixtos heroas, et ipse videbitur illis,

Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,

Errantis ederas passim cum baccare tellus,

Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.

Ipsae lacte domum referent distenta capellae

Ubera: nec magnos metuent armenta leones.

Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores,

Occidet et serpens, et fallax herba veneni

Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.

At simul heroum laudes, et facta parentis

Jam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus;

Molli paullatim flavescet campus arista,

Incultisque rubens pendebit sentibus uva:

Et durae quercus sudabunt roscida mella.

Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,

Quae tentare Thetim ratibus, quae cingere muris

Oppida, quae jubeant telluri infindere sulcos.

Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo

Delectos heroas: erunt etiam altera bella:

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.

Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit aetas,

Cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus

Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

Non rastros patietur humus, non vinea falcem:

Robustus quoque jam tauris juga solvet arator:

Nec varios discet mentiri lana colores.

Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti

Murice, jam croceo mutabit vellera luto:

Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.

Talia secla, suis dixerunt, currite, fusis

Concordes stabili fatorum numine Parcae.

Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,

Cara deum suboles, magnum Jovis incrementum!

Aspice convexo nutantem pondere mundum,

Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum:

Aspice, venturo laetentur ut omnia seclo.

0 mihi tum longae maneat pars ultima vitae,

Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!

Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,

Nec Linus: huic mater quamvis, atque huic pater adsit:

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum se judice certet,

Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:

Matri longa decem tulerunt fastidia menses.

Incipe, parve puer: cui non risere parentes,

Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est.


Christmas Pages

Latin Readings