The Association for Latin Teaching

respice prospice

ARLT

Talk given to Cultura Classica workshop, Malaga, May 9th 2014


Locuturus sum Latine. Spero vos posse mea verba intellegere. Conabor igitur satis magna voce loqui nec nimis celeriter dicere.

Primo vos salutare velim, vos participes nobiscum civitatis cuiusdam Romanae. Adsum ego hodie Malacae ut pauca vobis disseram de modis linguae Latinae docendae in patria mea, id est in Britannia, et maxime de Societate mea. Mihi confitendum est tamen hanc linguam Latinam, quam nos adeo amamus et colimus, his temporibus non in omnibus gymnasiis meae patriae doceri, immo in paucissimis. Plerumque enim gymnasiis privatis est constrictum. Sed in primis propositum mihi est vos certiores facere de rebus olim gestis ab eis quibus cordi erat praestare adolescentibus hoc donum pretiosissimum, fontem et originem culturae nostrae et vestrae et totius Europae. Exponam igitur historiam brevem societatis nostrae. Primo tamen pauca verba de me ipso. Olim fui praeses nostrae Societatis per tres annos; eram magister vel professor linguarum et litterarum classicarum et historiae antiquitatis et doctor eius disciplinae quam nos appellamus Culturam Classicam (id est litterae et ars antiquitatis lingua materna docta). Per quadraginta annos haec docui, e vita activa abhinc undeviginti annos recessi, sed saepius postilla manum dedi eis quibus opus erat doctrina Latina. Nunc senes et anus doceo Latine in universitate tertii aevi.

The  ARLT, the Association for the Reform of Latin Teaching, Societas pro Reformatione linguae Latinae docendae, condita est anno undecimo ultimi saeculi, in Britannia, a conventu huic rei faventium, qui factus est in oppido Bangor, (en Gales del Norte). Eo anno ludus aestivus in mense Septembri, quattuordecim dierum convocatus est, plures centum magistri ad participandum convenerunt. Quid ergo illis diebus  faciebant? Certe exemplum instituerunt quod in multis subsequentibus ludis aestivis adoptatum est.  Primo, acroases audiebant ab expertis datas, de lingua Latina ipsa, de eius pronuntiatione recta, de historia linguae, de propositis archaeologicis et historicis. Dein linguam Latinam fluenter loqui discebant, in parvis classibus a quibusdam eruditorum gestis. Aderant quoque classes puerorum demonstrandi linguae docendae modi causa, in quibus quidam vel quaedam ex expertis palam in amphitheatro, ut ita dicam, docuit classem adolescentium partem quandam grammaticae linguae Latinae. Eo tempore, in illo primo ludo aestivo, duae classes vicenorum octonorum puerorum constitutae erant.

Pro certo habeo illos pueros penso facto accepisse praemium: cibum dulcem et potionem suavem, pro labore quem obtulerant. Ego ipse quidem, cum magister iuvenis essem, adfui talibus scholis quas magister quidam vel magistra publice palamque docebat: rem quae mihi tunc atrox videbatur, etiam nunc!  quis enim tam audax est ut se ita tot criticis exponat? Saepissime tamen illi magistri rem optime fecerunt et spectatores admirantes aliquid utile discebant.

Ultimo illius primi ludi aestivi die concilium omnium praesentium convocatum est quo dirigentes novae societatis electi sunt. Praeses electus est Dr W H D Rouse, William Henry Denham Rouse, (quem Rousium appellabo) vir summi ingenii et post haec auctor et, ut ita dicam, stimulus studiorum nostrorum, praesertim quoad modum dictum ‘directum’ pertinet. Rousius iamdiu studebat modis quibus homines linguas discunt, ita ut sibi aliisque persuaserit solum eum modum quo omnēs linguam maternam discimus usui esse et ad docendum dignum.  Quem modum ille methodum directam  (the direct method) nominavit, quia nihil interest inter vocem vivam et aurem audientis. Scilicet sonus et sensus it directe de locutore ad audientem. Quidam autem eam methodum “oralem” dicere malebant, quod nomen adscitum est a pluribus. Vocabulum "direct method" iam antea ut credo adplicatum fuerat linguis recentioribus docendis. Non credo igitur Rousium ipsum hanc vocem invenisse: adhibebatur etiam in aliis linguis docendis, exempli gratia Francogallica vel Germana vel Hispanica.  


Ad finem illius primi ludi aestivi, Rousius ille habuit primam orationem valedictoriam, qua director ludi aestivi revisit saepe in modum facetiorem ea quae iis quattuordecim diebus acta erant. Tam bene ei qui aderant iam linguam viva voce dictam didicerant, ut, secundum commentarium postea editum,  nullum punctum nullus iocus ab eis omissus sit. Nondum exsistebat nomen quo postea consocii inter se appellabantur: ARELATES. (acronyma primarum litterarum nominis societatis: Association for the Reform of Latin Teaching), sed "sodales" eos appellabat, "nam" inquit, "quo alio nomine vos appellem, qui tot per dies noctesque una Saturnalia agitis?"

 Ita monstrans, ut colligo, quatenus ei qui aderant inter se delectati essent et discendo et ludendo. Ultimo ludi vespere mos evenit canendi carmina, plerumque iocosa. Sensim plura carmina, ab consociis nostris composita, in lucem prolata sunt, quae etiam nunc in fine ludorum aestivorum canimus modo laetissimo. Rousius ipse aliquot carmina scripsit. Illis temporibus solum viri et mulieres innuptae se in pueris docendis exercebant. Illo tempore enim non licebat uxoribus in gymnasiis agere. Itaque si inspicis ordines nominum praesentium illis primis ludis aestivis, reperis multa praefixa Mr, multa praefixa Miss, sed paene nulla Mrs !

Rousio quidem persuasum erat linguas externas doceri posse eodem modo ac linguam maternam discimus dum infantes sumus. Ille igitur persuasit aliquot magistris ut se in hoc opere sequerentur qui serius collaborabant in condendo societatem nostram.


Illis diebus scilicet eos qui Latine docebant multo plus temporis habebant docendi causa, quam nunc mos est, et, si gymnasii rector id approbabat, si magister satis bene linguam sciebat, non modo scriptam sed etiam viva voce dictam, tum bonum studiorum eventum methodo orali docendo produci poterat. Ipse locutus sum cum quibusdam qui eo modo Latine didicerant, et mehercle optime Latine sciebant!

Tales ludi aestivi acti sunt proximo anno et iterum, postero anno, et apud tertium ludum plus ducenti homines affuerunt. Eo anno (tertium decimum saeculi) conventus factus est Cantabrigiae (Cambridge),  in gymnasio privato ubi Rousius ipse rector erat. Tum primum commentarius in publicum editus est et ad socios per tabellarium missus, qui appellabatur Latin Teaching (Doctrina Latinitatis). Proximo anno Bellum Magnum cum Germanis coeptum est geri in quo Britanni penitus involuti sunt. Maior pars igitur magistrorum se exercitui coniunxerunt et plurimi viri optimo ingenio in ea strage occisi sunt, quorum indoles post bellum maxime desiderabatur ; mulieres tamen maiores in docendo partes agere tum coeperunt.


Non omnes classici vel gymnasiorum magistri vel academici favebant novo docendi modo a Rousio proposito. Itaque, ne appareret novam societatem usurpare velle titulum et famam Societatis Classicae (the Classical Association), maximae in Britannia societatis eorum quibus cordi erat promovere studia classica, nota in lucem est edita in paginis Societatis tabellae, in qua negatum est quicquam eius modi cogitari.

In duobus bellis quae late per terras gesta sunt Societas nostra sicut multae aliae, quiescere coacta est. Post primum bellum res iterum susceptae sunt sicut fuerant ante bellum, et annis de vicensimo usque ad tricensimum illius saeculi multi magistri et magistrae ludis aestivis adfuerunt. Res nova etiam coepta est: conventus unius vel duorum dierum mense Ianuario, plerumque Londinii, in quo participes faciebant plerumque eadem ac in ludis aestivis sed minore tempore.  


Iam conventus Ianuarii mensis acroasi consistebat a quodam magni momenti habita de materia quadam quae magistris magna et gravis esse videbatur. Ludi aestivi quattuordecim dierum in mense Septembri agebantur in quibus mos erat facere omnia quae ad oralitatem linguae Latinae pertinebant: circuli in quibus conversatio Latina fiebat, lectio alicuius operis magni auctoris classici, sicut Vergilii vel Taciti, scholae demonstrationis causa, a magistro vel magistra competenti cum alumnis a gymnasio localiter sito missis. In fine ludi, lusus semper ludebatur, fabulae agebantur, recitationes fiebant, carmina canebantur, et Director ludi orationem valedictoriam habebat qua multa et seria et faceta de personis et actis in ludo gestis dixit. Etiam magistri ex aliis terris adesse coeperunt, et anno tricensimo homines ex Hibernia, Australia, Nova Zelandia et multi ex Africa Meridionali ad ludum aestivum venerunt. Doctrina Latina, Acta Societatis, ter in anno edita, rettulit articulos a consociis scriptos, et saepius modo satis bellicoso agebatur de rebus quae videbantur contra sententias consociorum fieri. Anno tricensimo primo, controversia gesta a consociis est, Latine loquentibus, num dictator in Britannia tolerandus esset. Tales controversiae vero iam solebant in ludis aestivis plerumque fieri.


Hoc puncto  acroasis meae velim breviter vobis exponere modum quo alumni primos passus fecerunt in Latine discendo. Haud dubie iam eum scitis bene. Initio scholae magister pronuntiat alumnis: "ambulo", et ipse ambulat huc illuc ante oculos alumnorum. Tum, ad alumnos versus, rogat, "quid facio?" Alumni (a magistro docti) respondent: "ambulas". Tum appellat unum ex classe et eum iubet in conspectu ceterorum ambulare. Interrogat inde pueros ita: "quid facit?" Et respondent, a magistro docti, "ambulat". Tum id facit similiter de formis pluralibus, tunc verbum secundae conjugationis, sicut sedere, exponitur, et tertiae conjugationis surgere, et cetera. Haec verba, ut videtis, idonea sunt ad sensum significandum. Saepissime magister iubet pueros addere  synōnymiam, dicens "aliter Latine". Postquam sic duos vel tres annos instructi sunt, pueri habent satis bonam perītiam linguae. hoc est quod audivi fautores eius methodi dicentes, et eis credere volo, quamquam ipse numquam conatus sum eam temptare. Sed post adventum in gymnasia multarum novarum disciplinarum, tempus attributum linguis classicis admodum diminutum est, ita ut vix nemo inter magistros iam agentes possit nec satis fīduciae haberet ut se ad methodum directam applicet. Magistris enim huius temporis satis certa scientia linguae plane deest.


Post bellum secundum quod Britanni et alii in Germanos intulerunt, Societas iterum agi coepta est, sed ludi aestivi reducti sunt ad septenos dies. Rousius anno quadragensimo quinto ludo adfuit – posteremo. Coepta est fieri "the weekend Course" quoque, conventus magistrorum et magistrarum mense Martio habitus. Per duos dies, id est de vespere diei Veneris usque ad finem Saturni diei, magistri et magistrae quae aderant spectabant scholas a collegis demonstratas, audiebant acroases super materiis quae plerumque praesentibus curae erant, saepe a claris et gravibus personis externis habitas. Conventūs mense Ianuarii non iam fiebant.


Sed mutationes, sive terrae motus, haud longe aberant. Titulus Societatis nostrae iamdiu comprehendebat dictum, "tempora mutantur, nos et mutamur in illis".


Diversis rebus gravioribus quae in Anglia de educatione in secunda parte saeculi evenerunt, Societas adversari debuit: primo, universititates illae duae antiquissimae quae maxime colebantur, Oxonia et Cantabrigia, quo plurimi alumni ire ad studendum volebant, non iam poposcerunt ut candidati probati essent in lingua Latina, ut prius fuerat regula. Tum divisio tripertita gymnasiorum plerumque abolita est, ita ut gymnasia dicta "comprehensive", id est integra, ubi universi alumni una educarentur, praevalerent. (Antehac in Anglia fuerant, lege constituta, tria genera gymnasiorum: una dicta grammatica (grammar schools), altera dicta "modern" id est hodierna vel contemporanea, postremo tertia dicta technica). In gymnasiis grammaticis, plerumque iamdudum condita saepius a rege Edwardo Sexto aut a Regina Elizabetha prima, studia Latina per saecula floruerant. Tamen haec nova gymnasia universalia, immensa, quamquam eorum fautores asseverabant ea capacia fore omnium modorum studiorum,  re vera multa evenerunt satis mediocria, ubi studium linguarum classicarum plerumque haberet nullum locum. Quibusdam tamen, hominibus auctoritate praeditis, quibus studium linguae Latinae curae erat, visum est aliquid faciendum esse quo alumni ad studium linguae Latinae admoverentur. Itaque pecunia usi de hereditate Nuffieldi, novum cursum creandum curaverunt ad Latine tribus annis docendum, qui nominatus est "The Cambridge Latin Course", cursus Cantabrigiensis Latinitatis, cuius fines stricte positi sunt quoad materia interest: auctores cursum informare voluerunt quo alumni quasi per inductionem linguam discerent. Nondum necesse fore docere alumnos vertere sententias Anglice scriptas in Latinam linguam; immo, Latine doctum iri per lectionem: ita magnam partem difficultatis linguae abolitum iri. Ceterum, comprehensa in cursu fore multa de vita et de historia antiquitatis.     

Igitur  plurima materia amoena composita est in fabula perpetua de personis plerumque fictis summa veri similitudine, primo in urbe Pompeiis apud argentarium Caecilium Iucundum paulo ante Vesuvii eruptionem, tum Alexandriae quo filius Caecilii it omnibus suis in eruptione amissis, deinde in Britannia ubi idem adest Agricolae illius provinciae legato Augusti, tandem Romae, Domitiano imperante, ubi ille Quintus Caecilius cum aliis maiestatis accusat Gaium Salvium Liberalem, quondam iuridicum Britanniae provinciae, quem in Britannia noverat et cuius malum ingenium multis indiciis cognoverat. Perpauci alumni tandem perveniunt ad finem huius longissimae narrationis! Multi alumni et alumnae, ubi ad finem primae partis pervenerunt, in qua paene omnes eruptione occisi sunt, adeo moti sunt misericordia ut palam in classe flerent! Plane confitendum est cursum Cantabrigiensem mutavisse et transformavisse, ut ita dicam, studium Latinitatis in Anglia. Plurimi magistri in plurimis gymnasiis uti hoc cursu coeperunt. Alumni qui sic docti sunt videntur plerumque iucundiores esse et relaxatiore animo, et praesertim gaudent hoc studio et maiorem successum discendi habent. Multi fiunt satis habiles ad Latine legendum. Notae in examinibus sunt bonae, meliores eis quae antea meritae erant. Auctores cursus sunt fortasse digni reprehensione quod aevum selegerunt tam longe ab aevo dicto ‘aureo’ remoto, saeculo Ciceronis et Vergilii. De modis docendi quos Societas nostra commendaverat, unus praecipue manebat: ut recta pronuntiatio incitaretur, macra addita sunt omnibus vocalibus longis in eius paginis Latine scriptis. In ulterioribus cursus partibus agitur de litteris Latinis ab auctoribus Martiale, Catullo, Ovidio, Vergilio, Tacito, Plinio Minore scriptis.


Tum creata est anno sexagensimo quarto saeculi praeteriti nova Societas magistrorum qui linguas classicas docebant, JACT, the Joint Association of Classical Teachers, Societas Foederata Doctorum Classicorum. Societas Classica, quam prius commemoravi, et nostra Societas constituerunt eius participes esse, ita ut omnes qui se illi societati coniunxerant Arelates quoque fierent, et sic Societas nostra multo ditior et maior facta sit. Id plerumque bonum faustumque fuit, sed uno modo nostrae societati detrimento fuit. Anno enim octogensimo sexto  Latin Teaching, Doctrina Latinitatis, cum tabella quam JACT fundaverat iuncta est. En ego, ultimus redactor nostrae tabellae. Confitendum est aliquid novae tabellae, pulcre in lucem editae, defuisse, fortasse animus vel ingenium quoddam  quo per tot annos nostra tabella inspirata fuerat.


Anno octogensimo octavo saeculi praeteriti gubernatores nostri decreverunt imponere omnibus ludis et gymnasiis publicis curriculum studiorum publicum (The National Curriculum), rem novam, cum antehac in Anglia rectores gymnasiorum decrevissent quae materiae in gymnasiis suis docerentur. In Anglia magistratus semper prius educationem auctoritatibus localibus reliquerant, provinciis, civitatibus, ecclesiis, gubernatoribus gymnasiorum privatorum. In hoc novo curriculo linguis antiquioribus nullum locum habere licuit, quod nusquam omnes alumni eas discebant, immo pauci, nec poterant locum inter linguas recentiores habere. In multis gymnasiis, praesertim in istis gymnasiis universalibus, lingua Latina destitit doceri. Ita se habet nunc: Doctrina Latinitatis restricta est ad gymnasia privata, et ad ea gymnasia publica quae in regno publico statum grammaticorum gymnasiorum retinent. Sunt quidem gymnasia universalia, satis pauca, ubi Latine docetur, saepius serius quam alias scholas, postquam ceteri alumni domum ierunt. Cursus Cantabrigiensis eis saluti est. Et eorum magistri et magistrae nostros ludos aestivos frequentant numerosi. Exstat quoque alius cursus dictus Oxoniensis, private compositus, in quo passus studendi fit celerius, et versio ab Anglica  in Latinam linguam fieri protest modo non nimis difficili. In hoc cursu agitur de poeta Horatio, praesertim de eius iuventute. Ipse hunc magni aestimo.


Id quod vere finem fecit Latine docendi methodo directo fuit ut iam dixi inopia temporis. Saepissime stimulus talis modi docendi fuerat gymnasii praeses quidam plenus bonae voluntatis. Rectores sicut Rousius, Peckett, Munday et pauci alii, illis annis ante secundum bellum et circiter triginta annis  post, animum et facultatem habebant qua satis temporis daretur magistris Latinitatis ita ut linguam illa methodo docerent. Et magistros diligenter elegerunt ex eis qui noti erant propter hoc ingenium. Aliam rem gravem vobis nuntiare debeo : in Anglia solum duae universitates dant facultatem qua fias magister studiorum classicorum, King’s College London et Cambridge University.

Quid igitur nunc facimus in ludis aestivis nostris? Adhuc conamur fieri meliores magistri linguarum Latinae et Graecae. Conamur plerumque suadere novis collegis ut sint attenti ad sonum, id est musicam, haram linguarum. Saepius aliquis, inter quos ego, scholas dat de recta pronuntiatione, et saepe in circulo rogamus eosdem collegas ut recitent cum librum exempli gratia Virgilii vel Ovidii vel alium auctorem magnum una legimus.

Saepe quoque iis rebus studemus quae praescriptae sunt ad examina, exempli gratia parti operis cuiusdam auctoris Romani  . Anno proximo, exempli gratia, ego circulum duxi in quo legimus partem duodecimi libri Aeneidos, recitantes et mirum opus Vergilii pensantes.

  Id quod est maximus stimulus quo propulsi sumus est examen. Alumni in Anglia perficiunt educationem generalem sedecimo aetatis anno, cum ei qui eius capaces esse censentur funguntur examine dicto The General Certificate of Education. Hoc examen magnopere differt ab examinibus aliarum terrarum Europae. Cuiusque materiae fit examen separatim: singulae materiae probantur separatim. Responsa sunt scripta, nisi in linguis recentioribus examen orale. Potes adipisci A (optimum gradum) in altera materia, U (defectionem) in altera; accipies chartam pro quaque materia qua rem bene gessisti, cum nota gradus: A,B,C,D,E, tum defectio F et U. Defectio in alia nateria non implicat defectionem in aliis. Et velim dicere quanto examina iam meliora sint quam abhinc triginta vel plures annos fuerunt. Sunt longe plus quam merae versiones: quaestiones sunt magis variae, et suscitant responsum personale alumni erga litteras quas legunt.


Post examina quae dixi, alumni etiam duos annos studiorum in gymnasio facere possunt, cum plerique faciunt quattuor vel tres materias modo profundiore. Optant eas materias quas volunt. Possunt optare studere linguae Latinae solum in gymnasiis quae id studium offerunt.

Igitur post duos ulteriores studii annos, alumni in Britannia, si habuerunt successum in examinibus terminalibus, possunt rogare ut accipiantur in universitatem quandam. Hoc tempore est possibile ab initio incipere studium Latinitatis vel linguae Graecae in quibusdam universitatibus, etiam Oxoniae et Cantabrigiae.

Systema educationis in Scotia plane differt ab Anglico. Populus Scotiae est multo paucior quam Angliae, et Societas nostra, quae est satis parva, raro aut numquam in Scotia convenit. pauci Scoti in Societate participant. Examina in Scotia sunt diversa, nec tempus habeo explicandi quae in Scotia fiant, nec  satis de eis scio!


Talia sunt circumstantia in quibus Societas nostra, the ARLT, nunc negotiatur, ut ita dicam. Sed in patria mea nuper plures homines aevo Classico delectari videntur, et numerus eorum alumnorum qui faciunt examen Latinum in the General Cerificate of Education, post gravem diminutionem priorum annorum nuper auctus est. Examen Latinum dicitur esse, et re vera est, inter materias difficillimas quas alumni facere possunt in the GCSE. Societas Arelatum conatur offerre magistris qui Latine, et Graece aliquatenus, occasionem et discendi et una colloquendi, praesertim in ludis aestivis. Anglice haec res dicitur "INSET", id est 'In Service Training', exercitatio in fungendo fortasse et putatur esse digna ut impendia, quae ei qui adsunt committunt, id est merces quam debent pro cursu, a gymnasio vel civitate solvatur ubi officio funguntur. Sunt qui quotannis adsint, sunt qui semel vel bis veniant.

Abhinc quinque annos director ludi aestivi invitavit Bob Patrick, magistrum Americanum e Statu Georgiae, qui methodo directa utitur in docendis alumnis. Ille fecit tres longas scholas in quibus consocios suo modo « docebat », fabulas Latine narrando et auditores Latine de eis interrogando quasi eorum magister esset. Omnes pleni admiratione erant, nonnulli credebant scholam demonstratam renasci.  


Nomen 'reformatio' omissa est de titulo Societatis abhinc quindecim annos, titulusque nunc est 'the Association for Latin Teaching'. Servamus tamen illam litteram R in Acronymo - solutio Anglicissima! Non enim fas est amittere eum titulum quo appellamur, ARELATES.

Vobis attuli tres oblationes: primo exemplar Historiae commemorativae Societatis nostrae; dein exemplar carminum Arelatum, sed timeo ne carmina nimis Britannica sint, quod numeri sunt sumpti de canticis popularibus Anglicis; et tabellae de proximo ludo aestivo, hoc anno in mense Iulio, si forte quis cupiat se nobiscum coniungere Dunelmi. Attuli quoque exemplaria cursus Cantabrigiensis satis fragilia, quae inspiciatis, si vultis.


Gratias vobis ago.

John Hazel

In July 2013, the Association received an invitation from the Cultural Association of Spain (http://www.culturaclasica.com) to attend their 10th anniversary cultural workshop and give a history of ARLT and its innovative educational work in the field of the Latin language, to be delivered in Latin. Read John Hazel’s lecture below, and/or download the document.