ARLT

The Association for Latin Teaching

respice prospice






Summer Schools index


1911 1912 1913 1919 1920

1921 1922 1923 1924 1925

1926 1927 1928 1929 1930

1931 1932 1933 1934 1935

1936 1937 1938 1939 1945

1946 1947 1948 1949 1950

1951 1952 1953 1954 1955

1956 1957 1958 1959 1960

1961 1962 1963 1964 1965

1966 1967 1968 1969 1970

1971 1972 1973 1974 1975

1976 1977 1978 1979 1980

1981 1982 1983 1984 1985

1986 1987 1988 1989 1990

1991 1992 1993 1994 1995

1996 1997 1998 1999 2000

2001 2002 2003 2004 2005

2006 2007 2008 2009 2010

2011 2012 2013 2014 2015

2016 2017 2018 2019 2020







 ARLT Summer School  1995



  Held at Charlotte Mason College, Ambleside

  Directed by Miss H Walters

Director's Oratio Valedictoria


eheu! fugaces, o Arelates, labuntur dies! nonne modo heri advenimus in hunc locum amoenum, silvis lacibus collibus - vel montibus - cinctum? hic nos delectabant homines doctissimi quorum nomina quantae molis erat Latine dicere! (1)

primo illi duo filii - filius ille de Brigantibus: Jerry Pater-filius (2), qui nobis de iocis Caesaris Augusti narravit; alter filius Hibernicus: Rex Gib-filius (3), qui picturas feminarum pravissimarum nobis ostendit, quae tamen a versibus Ovidii certe absunt.

tum advenit Hadrianus - non ille qui murum aedificavit sed Hadrianus Cochlear-tor (4), qui de canibus et canariis locutus est.

mox accepimus vatem Musarum, Nick Fundum Hibernum (5), qui pictura vaccarum (5) graveolentium nos delectavit.

in zie Mercurii (6), ursos ligare non poteramus, sed ante pullorum cantum (6) excitati, longe a domo vecti sumus ut res mirabiles Luguvallii Vindolandae Carvorani videremus. hic in zie Mercurii tandem invenimus illam raram avem Erithacum rubeculam (7), qui nobis subligaria non ostendit, sed multa alia explicavit.

hinc quam fortiter in montes contendimus! quam in sole moliti sumus! (8)

nocte figulus ille Paulus Caledonius (9) nos ad Graeciam duxit, villasque casas casulas tabernas nobis demonstravit, in zie Mercurii. proximo die - mirabile dictu! - nobis placuit Linguam Latinam non diutius reficere.(10)

tum nos iterum de feminis pravis certiores facti sumus, a Saxo (11) illo docti.

hodie philologus (6) hicce doctissimus multa verba male scripta nobis ostendit.

quibus omnibus gratias maximas ago, ministris quoque huius collegii,

qui nos curaverunt non pro xylesphongium (6), sed diligentissime et amicissime.

sed, amici, praecipue vobis gratias ago, quod sine vobis est nihil dulce nec amabile.