Summer Schools index


1911 1912 1913 1919 1920 1921 1922 1923 1924 1925 1926 1927 1928 1929 1930 1931 1932 1933 1934 1935 1936 1937 1938 1939 1945 1946 1947 1948 1949 1950 1951 1952 1953 1954 1955 1956 1957 1958 1959 1960 1961 1962 1963 1964 1965 1966 1967 1968 1969 1970 1971 1972 1973 1974 1975 1976 1977 1978 1979 1980 1981 1982 1983 1984 1985 1986 1987 1988 1989 1990 1991 1992 1993 1994 1995 1996 1997 1998 1999 2000 2001 2002 2003 2004 2005 2006 2007 2008 2009 2010 2011 2012 2013 2014 2015

2016 2017 2018 2019 2020

search this site the web
site search by freefind
respice prospice

The Association for Latin Teaching

ARLT

ARLT Summer School  1994



Held at Trent Site, University of Nottingham

Directed by Dr A Henshaw

Director's Oratio Valedictoria - Alison Henshaw


amici, Arelates, hospites, aures date. invita sum vobis Latine dicere, ego materfamilias, vobis doctis, eruditis, peritissimis. pauca igitur verba dicere volo, tum ad maiora tendimus.

diebus recentibus quales amicos invenimus, quantas epulas consumpsimus, quanta pocula in taberna bibimus haud satis !), quales orationes audivimus.


prima nocte, Davidus Occidens (1) de Horatio celeriter est locutus (Musis absentibus), et postea Davido rege convivii, modicis cantharis Albanum Falernumque potavimus, tintinnabulo ignisono saepe sonante. eheu! in via vehicula totam noctem strepitum ingentem fecerunt.

proximo die, Elizabetha (2) picturas ruinarum Romanarum in Britannia adhuc stantium ostendit. ecce latrinae, multae et splendidae. turn Ricardo (3)' duce picturas fecimus et didicimus quomodo de statuis testisque docere possemus. postea Mariona (4), nunc reginae inspectrix, mox rector magistrarum, de studio linguae Latinae et Graecae multis numeris dixit. postremo Iohannes Salmo (5) multa de aedificiis publicis, praesertim Atheniensibus, dixit. mehercle! quot boves aestate in una via laborabant. tertio die Barbara Tintinnabulum (6)' summa cum difficultate vecta, quod ei qui signa movere debent laborare nolebant decem discipulos docuit. tuna, domo egressi, castra cum gyro et mouseion prope vallum altissimum Iudaeum visitabamus. postremo Iohannes alter (7)' multa de Vergilio Homeroque exposuit, fenestris absentibus.

quarto die advenit Monica (8)' cum libris Graecis et Latinis. quam multis, quam bonis. turn Iacobus (9) machinas quae computant ostendit. qualia de fenestris, de muribus, de morsibus dixit. deinde Andreas Gallinarius(10) urbem Moesiam Nicopolin ad Istrum multis picturis descripsit. postremo Iohannes qui aquam bibi (11) de columna, immo aculeo, orationem optimam fecit. hodie Clara (12) Didonem reginam cum Elizabetha regina comparavit, et Iacobus Rex (13) de familia Graeca nihil scivit.

nunc gratias maximas agere mihi necesse est multis; primo eis qui circulos duxerunt, fabulas egerunt et nos confidenter recitare docuerunt; o Girardus Stephanus, salvator meus ! difficile est saturam non studere, directore urgente; postremo Hilariis duabus, et Hilariae Silvae, quae nos optime curavit, et Hilariae alteri (14), quae me sustinet et nummos custodit. cras tempus erit domos revenire. nunc igitur bibite et gaudete. Valete.