Summer Schools index


1911 1912 1913 1919 1920 1921 1922 1923 1924 1925 1926 1927 1928 1929 1930 1931 1932 1933 1934 1935 1936 1937 1938 1939 1945 1946 1947 1948 1949 1950 1951 1952 1953 1954 1955 1956 1957 1958 1959 1960 1961 1962 1963 1964 1965 1966 1967 1968 1969 1970 1971 1972 1973 1974 1975 1976 1977 1978 1979 1980 1981 1982 1983 1984 1985 1986 1987 1988 1989 1990 1991 1992 1993 1994 1995 1996 1997 1998 1999 2000 2001 2002 2003 2004 2005 2006 2007 2008 2009 2010 2011 2012 2013 2014 2015

2016 2017 2018 2019 2020

search this site the web
site search by freefind
respice prospice

The Association for Latin Teaching

ARLT






ARLT Summer School  1993



held at St Luke's College, Exeter

Directed by Dr I R Gill

Oratio Valedictoria



Avete, O Arelates. Quam libenter vos video, praeter eos quibus domum revenire iamdudum necesse fuit, id est Joanna, Petrus, Johannus, Sylvia, Stephanus (et amicus) et quidam alii (1). Spero vos ludo aestivo septuagesimo hic in Collegio Sancti Lucae vel maxime fructos esse. Equidem cubicula optime parata, non sine balneis suis (2), meliora quam antea arbitror. Sine dubio magnificentissime ac sumptuosissime cenavimus, propter quod gratias vel maximas collegio agere debemus.

Mehercule pluit, cotidie pluit; tam turbulenta fuit tempestas, tam aestuosa, ut nos in Italia habitare putaretis! Eheu! Quotienscumque aliquid vel minimum facere conati sumus, totidem sicut porculi sudabamus. Sed quam docte, quam accurate eruditi sumus. Petrus Johannus (3) de fabulis in carmina epica transferendis optime est locutus. Postridie Petrus ut Hornerum magis explicaret reveniebat (4), post quem Valeria nobis de Romanis Britanniam vincendis quam dissertissime exposuit (5).

Vespere multis picturis ac musicis utebatur Veronica ut fabulam Didonis et Aeneae diligentissime interpretaretur (6). Alii iter ad oppidum vicinum fecerunt ut mosaicum Humilis Pernae (7) inventum viderent, alii ad cathedralem sunt progressi ut multa mirabilia visitarent. Quibus factis, Petrum Virum-Sapientem de Lucretio vatibusque facunde loquentem diligenter audivimus (8). Heri Davidus Oppidum-Unicum aberat, quod aeger erat (9), sed Hilaria multa de curriculo commune nobis explicavit. Quam libenter hanc rem disputavimus. Deinde, postquam Ivarus de rebus Latinis et Graecis in sua patria plurima exposuerat (10), itinera cum discipulis ad Italiam vel Graeciam facta studiosissime disseruimus. Post prandium Hilaria iterum apparuit ut nobis de amphoris Graecis docendis mirabile utilitate loqueretur (11). Hic dies a doctore reverente de fortitudine ac pietate Aeneae in tecto stantis dicente tandem finitus est (12).

Haud dubium est quin omnes fatigati fuerimus ac profunde dormiverimus. Totum per ludum libros Latinos vel Graecos diligentissime recitavimus; Cicero, Ovidius, Vergilius, Tacitus et Novum Testamentum Graecum. Multa alia in circulis didicimus, atque plurimas horas in canticis cantandis, fabulis Latinis et Graecis studendis, laetissime egimus. Postremo quanto gaudio, quanto studio, quanto commodo Garethum nobis de lingua Latina loquentem audivimus (13).

Eheu ! Ad finem ludi aestivi mox adveniemus. Cras domum adveniemus. Spero equidem vos omnes itinera tuta facturos et me vos mox incolumes visurum esse. Valete.