ARLT

The Association for Latin Teaching

respice prospice











ARLT Summer School 1985



  held at Trevelyan College, Durham

  Directed by Revd. R Darroch

Oratio valedictoria


O  Arelates , tuque praeses, hoc a vobis postulo quippe qui quem dedisset casum fortuna peregeritis paene ad finem huius ludi aestivi, ut orationem valedictoriam nunc accipiatis benigne. Sed ubinam gentium sumus? Romani olim muros aedificaverunt duos ne in hanc provinciam irrumperent barbari, sed nunc  etiam inter Arelates barbaros video bracatos. 1 Qua estis benevolentia attente audietis dum vobis res haud ignotas enarrabo. Me rogabo quis praeceperit ipsis praeceptori bus? Imprimis lacobus2 novis rebus docendi studebat atque multa supra caput proiecta monstravit. De poeta nostro, fortasse non vestro, doctissimus quidam e regno Fifiae3   disseruit. Proxima nocte machinam rapidissimam et stultissimam direxit Ieremias.4 Graculus5 ex Universitate Cantabrigiensi non de Homero ipso sed de plurimis aliis poetis eodem nomine omni modo similibus docte et facete est locutus. Deinde Hadrianus 6 ambobus muris transultis plausibiliter Plautum placatis nobis planum fecit. E nobis palmam victoriae tulit illa quae, nomine Victoriam Ferens vel ferenike 7 , patriam suam a Romanis vix devictam in lucem picturis usa protulit. Quos inter sapientes ex partibus orientibus et Occidens Pro f essor8   et Edna 9 poemata explicarunt.  Doctissimus  quidam  Dunelmensis10   Araborum artibus chymicis eruditus de hac urbe nos docuit. Oppidi Finis 11  apud nos orationem habuit Latinam ut de Romanorum Natalibus hic quondam gestis certiores fieremus.

De ludis in ludo ludendis , de recta linguarum pronuntiatione, de sermonibus Latinis, de artibus Minervae, de fabulis scaenicis, de cantatoribus, de sermone pedestri , de lectionibus nihil dicam . Si sim dicturus, per me stet quominus haec oratio iam longior umquam finem habeat.

Unam rem memorandam esse affi rmo. Die Mercuri Sagae 12   cistis et scopis sublatis avolarunt. Sed eodem vespere in Ferrei Equi Stabulo quid vidi?  Currum meum eo egeram ad Graculum accipiendum, sed nusquam inveniri potuit. Totum locum Sagarum caterva celebrabat immensa. Quantopere verebar ne hospes noster stramenticius esset redditus!

Biduo ientaculi hora  requiescent omnibus aures. Quae cum ita sint haud dubium est quin convivio frui nunc debeatis. Ad id igitur ventum est ut haec oratio mea confecta esse videatur.



1. The director appeared in Highland garb.

2. James Picken, H.M.I.

3. I.S.Flett O.B.E.

4. Mr. Jeremy Fenton.

5. Dr. Roger Dawe.

6. Dr. Adrian Gratwick

7. Mlle. Veronique Vouilloz.

8. Prof. David West.

9. Miss Edna Jenk inson.

10. Dr. C.W. Gibby

11. Prof . Gavin Townend.

12. Saga Tours shared our accommodation.