ARLT

The Association for Latin Teaching

respice prospice






ARLT Summer School  1911



Held at University College, Bangor

Directed by Dr E.V. Arnold

September 1911      ORATIO VALEDICTORIA


On Saturday, September 9th,  Dr. Rouse gave the concluding address in Latin.  It included a humorous view of the general proceedings of the School, the members of which had by this time become so familiar with spoken Latin that not a point was missed.  In response to a general wish the address is here given in full:

Mihi est propositum, sodales, - nam quo alio nomine vos appellem, qui tot per dies noctesque una Saturnalia agitis? - nondum sane in taberna mori, sed revocare in mentem quot gaudia, quot labores in spatium temporis pauxillulum comprehenderimus, totius scilicet vitae nostrae fecimus compendium.  initio enim eramus infantes, aliquot vocabula balbutientes sine ordine; mox animis confirmatis, summa audacia eloquebamur quicquid in mentem venerat.  deinde in Capitolium ascendimus, Romam cepimus, Alesiam expugnavimus, vituperavimus Catilinam, fracta nave in litus eiecti sumus, cum Balbo muros aedificavimus; aderamus Verri, audivimus Hortensium, oratorem eloquentissimum; educavimus liberos nostros adiuvante Tacito, interprete femina doctissima, audivimus homines doctos pueros et puellas docentes; divisimus Galliam in partes tres; Vergilio canenti subvenimus; disseruerunt philosophi de omnibus rebus et quibusdam aliis.  post cenam autem quid non fecimus? Inter quae unum praeter omnia est dignum quod memoriae tradatur; manifestum enim fecit Fulvia, scriba Caesaris, non Caesarem sed se ipsam Commentarios illos conscripsisse.

iamque eo pervenimus, ut domum quemque suam discedere necesse sit.  non dubium est quin discessuri simus.  manifestum est fore ut discedamus.  confirmo nos discessuros. quis nos discessuros esse negat?  alius alii longum “vale, vale” inquit. laurigus Horatius, quam dixisti verum!  Fugit  Euro citius tempus edax rerum.  redeundum est  ad eas partes orbis terrarum, in quibus alii pueri sunt educandi; ubi et parentum ratio habenda est et decurionum provinciarium, quibus saepe nihil honestum est nisi idem utile.  Utilitatis tamen spero nos quoque aliquid ex hoc conventupercepisse, quod et parentum animos mulceat et discipulis faciliorem faciat viam doctrinae, quo libentius se litteris dedant discantque sine lacrimis.. nostrum est enim oculis puerorum exemplar vitae honestae proponere, cives conficere optimos; id quoque facimus aut docendo aut, sicut ursa, lambendo.

prius tamen quam huc illuc dispersi erimus, recordemur administratorem nostrum, qui neque sibi pepercit neque quidquam infectum reliquit.  eramus enim antea sicut atomi illae Epicuri, congeries quaedam materiae; ille vero nos in corpus et animam composuit.  quem cum honoris causa nomino, omnes una in mentem revoco, qui pro virili parte et verba sua in commune contulerunt.  convenimus ignoti, mutua data opera discedimus amici.

neque fore credo ut unquam animo excidat urbs haec amoenissima et pulcherrima, inter montes et maresita, arboribus consita, aedificiis ornata magnificentissimis; de qua credo me aliquid invenisse haud male dictum aut a Martiali aut ab aliquo poeta ignoto.


DE URBE QUADAM ULTRA ORBIS TERRARUM TERMINOS SITA


Tota dies pulchro distinguitur ordine rerum;

horaque iucundo nulla labore vacat.

sol oritur; revocat lucem revocatque volucres,

et revocat tintinnabula dulcisona.

hora secunda venit; veniunt gratissima mella,

ova, caro, panis, vespa, suilla, liquor.

tertia: “quid facio? recita! conside! Venite!

vicini pugno, Flavia, tange caput!”

quarta: ubicunque vides, subito tibi circulus exstat;

clamores tollunt, ac polus ipse sonat.

quinta subest: in tres divisa est Gallia partes;

Vergilius pueris arma virumque canit.

at sexta, lector doctissimus adrigit aures,

ascendit lento pulpita summa gradu.

semper ego auditor tantum? nunquamne reponam?

tu quoque doctrinam, si libet, ipse dabis.

post autem, cum vesper adest et cena paratast,

colloquium vivax utile dulce sonat.

insequitur lusus, res ludicra, carmina laeta,

mimus , et omnino quicquid in orbe bonist.

mox umbrae veniunt et grata oblivia noctis:

iustorum somnis mollibus excipimur!

' The School for the Reform of Latin Teaching' held its first  meeting at Bangor from 28th August to 11th September.1911. In introducing his report on this gathering, the Hon. Secretary, Professor E.V. Arnold, wrote:

'For the last fifty years many individual teachers have occupied themselves with the problem of making the elementary course in Latin complete and valuable in itself. They have been both stimulated and assisted by similar efforts made by the teachers of modern languages.

' These attempts have at last culminated, as regards Latin, in corporate effort. In the summer of 1911 more than 100 teachers, gathered together in Bangor for the purpose, held discussions and made experiments upon methods which had previously been advocated by individuals. Many differences of opinion arose; but in the end the whole body had no difficulty in uniting upon a programme for their future work.

This report is accordingly published, for those who were present a record of an eventful fortnight, for others an invitation to associate themselves with one more movement for the better training of the younger generation.'

 Bangor 1911 -  

click picture for details